jueves, 4 de noviembre de 2010

TEXTO DE REPASO PARA EL EXAMEN DE 1º BTO. (Lunes 8)


Aegeus, Thessei pater Athenarumque rex, de altis saxis in mare prospiciebat, nam filium suum anxius exspectabat. Iam Theseus patriae suae litoribus appropinquabat et pater Aegeus atra vela navigii conspexit. Theseus enim non mutaverat atra vela candidis velis, quae victoriam nuntiabant. Itaque Aegeus pater mortem filii ex atro colore velorum putavit atque de alto saxo in mare se proiecit. Graeci mare, ubi Aegeus mortem invenit, "mare Aegeum" ex eo tempore nominaverunt.
...

No hay comentarios: